- SYCAMINUM
- SYCAMINUMGraece Συκάμινον, oppidulum olim Boeotiae, Oropô haud procul, in ripa Asopi, hodieque vicus est satis grandis, incolis Sycamino aut Scamino appellatus, in quo Graeci complura habent templa, inter quae unum Agiol Saranda, h. e. XL. Sanctorum, Panagta alterum, tertium Agios Elias, i. e. Sancti Eliae, antiquis Inscriptionibus referta, uti docet Iac. Sponius Itinerarto Graeciae Part. 2. p. 318. Alias Συκάμινον Graecis morum est, anriquis et morus arbor et fructus arboris Συκάμινος, quomodo in Pandectis Florentinis morus Aegyptia, vide infta, appellatur. Hinc Artiti Scurrae versus in Sullam,Συκάμινον ἐςθ᾿ ὁ Σύλλας ἀλφίτῳ πεπασμένον.Morum est Sulla polenta sparsum:quô eius crudelitatem perstrinxit, quod albâ corporis cute, et sub caudido vultu cruentum et sanguinarium animum regetet. Συκάμινος vero ἀγρία iisdem rubus est, cuius fructum μόρον vocari Phanias Etesius apud Athenaeum ait. At Συκάμινος Α᾿γυπτία, surgenetis arbor est, quam a mori similitudine alii συκάμινον vocitant, alii συκῆν, Ficum, quod fructum edat ficui similem: alii rursus compositô nomine συκόμορον, quasi Moroficum; de quibus arborum generibus, vide prolixe disserentem Salmas. ad Solin. p. 459. et seqq. ut et de Sycomoro hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.